videns autem populus quod moram faceret descendendi de
monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos
qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra
Aegypti ignoramus quid acciderit
dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum
filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me
fecit populus quae iusserat deferens inaures ad Aaron
quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex
eis vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israhel
qui te eduxerunt de terra Aegypti
quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo et
praeconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est
surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias
pacificas et sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt
ludere
locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit
populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti
recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque
sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei
hostias dixerunt isti sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de
terra Aegypti
rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste
durae cervicis sit
dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam
eos faciamque te in gentem magnam
Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine
irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra
Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta
ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut
interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et
esto placabilis super nequitia populi tui
recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus
iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut
stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo
semini vestro et possidebitis eam semper
placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus
fuerat adversus populum suum
et reversus est Moses de monte portans duas tabulas
testimonii manu scriptas ex utraque parte
et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in
tabulis
audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad
Mosen ululatus pugnae auditur in castris
qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque
vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego
audio
cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros
iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad
radices montis
arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit
usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum
filiis Israhel
dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres
super eum peccatum maximum
cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim
nosti populum istum quod pronus sit ad malum
dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos huic enim
Mosi qui nos eduxit de terra Aegypti nescimus quid acciderit
quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et
dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque est hic
vitulus
videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat
enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum
constituerat
et stans in porta castrorum ait si quis est Domini
iungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi
quibus ait haec dicit Dominus Deus Israhel ponat vir
gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam
per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum
et proximum suum
fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi cecideruntque in
die illo quasi tria milia hominum
et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino
unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio
facto autem die altero locutus est Moses ad populum
peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum
quivero deprecari pro scelere vestro
reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste
peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis
hanc noxam
aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti
cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de
libro meo
tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi
angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et
hoc peccatum eorum
percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit
Aaron